Ii Regum 18:26
Dixerunt autem Eliacim filius Helciæ, et Sobna, et Joahe Rabsaci: Precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace: siquidem intelligimus hanc linguam: et non loquaris nobis judaice, audiente populo qui est super murum. + 18.26 Precamur. ID. Sensus est, etc., usque ad quæ terræ Judææ similitudinem habebat, tam in situ quam in fructibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 18:18Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciæ præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis. + 18.18 Eliacim. RAB. De hoc Eliacim dixit Isaias: Vocabo servum meum Eliacim Isa. 22., qui fuit pontifex post Sobnam: quem tradunt Hebræi, Rabsacis comminationibus perterritum, prodidisse Jerusalem, et excepta arce sicut et templo, Assyrios totam urbem cepisse; quem etiam Sobnam cum Eliacim ad Rabsacen exisse quidam autumant.
Isaiah 36:11Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos syra lingua; intelligimus enim; ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum.