Ii Regum 18:7
Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quæ procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 21:22Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. + 21.22 Eodem tempore. AUG. ubi supra. Quæri potest quando cum Abimelech pactum fecit Abraham, etc., usque ad quem illa nesciret.
Genesis 39:3qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
1 Samuel 18:5Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.
2 Samuel 8:6Et posuit David præsidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
2 Kings 16:7Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syriæ, et de manu regis Israël, qui consurrexerunt adversum me.
2 Kings 18:20forsitan inisti consilium, ut præpares te ad prælium. In quo confidis, ut audeas rebellare?