Ii Regum 19:1
Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini. + 19.1 RAB., in lib. Reg., tom. 3. Mira regis humilitas et prudentia, etc., usque ad et inimicum in sua terra esse moriturum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 4:12Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.
1 Kings 21:29Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.
2 Kings 6:30Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.
2 Chronicles 7:15Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meæ erectæ ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit.
Ezra 9:3Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbæ, et sedi mœrens. + 9.3 Scidi pallium. ID., ibid. Per vestimenta solent opera designari, etc., usque ad Sedit mœrens, ut per lamenta pœnitentiæ veniam promerendam esse doceret.
Job 1:20Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram, adoravit, + 1.20 Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua. Ibid. Ruente domo, etc., usque ad ut totum cor in Dei amore ardens eas devotionis perfectione consumat. Et tonso capite. Magna constantia putatur, etc., usque ad et se divinæ potentiæ consentire ostenderet. Corruens in terram. GREG. Cadens adoravit, quia ille veram orationem exhibet, qui quod pulvis sit humiliter videt. Unde et dicit: Nudus egressus sum de utero matris meæ. Nudum in fide prima gratia genuit, nudum eadem suscipit. Cum pulsatus vitiis quasi nudus ad misericordiam refugit, et aliqua virtute aliquando detectus, ipsa humilitate melius vestitur: non sibi sed Deo tribuens quod habet, Dominus dedit bona, ea Dominus etiam tollit, quod ideo ad tempus fit, ut humilis melius habeat.