Ii Regum 19:22
Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra Sanctum Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 5:2At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam. + 5.2 Qui est Dominus? Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: Similis ero Altissimo Isa. 14.; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant Matth. 4.. Postea vero quasi coacte dæmones clamaverunt: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei Matth. 8.. Post tormenta sciunt, quæ ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. Quis est dominus, ut audiam vocem ejus? etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinæ disciplinæ, ut flagella divina perniciem putet et pœnalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in pœnis, scit agnoscere cur puniatur. Nescio, ait, Dominum. In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia dæmones clamaverunt: Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi. Post flagella etiam Isræl dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli II Cor. 6..
2 Kings 18:28Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna judaice, et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum.
2 Kings 19:6Dixitque eis Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
Psalms 73:9Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius. + 73.9 Signa nostra non vidimus. AUG., CASS. Quasi dicerent: Merito hæc mala nobis contigerunt, Quia non vidimus signa; quasi dicat: Vidimus, sed non intelleximus: et vere vidimus, quia hoc signum, quia non est Propheta, vel sacerdos, vel unctio; unde: Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio Dan. 9. vestra. Et nos non cognoscet amplius Propheta aliquis, vel Deus per Prophetam; id est, non annuntiabit Christum venturum, quia jam venit. Amplius. ID. Vel non cognoscet adhuc, donec scilicet Judæus agnoscat eum. 1
Proverbs 30:13generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ;
Isaiah 10:13Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.