Ii Regum 19:23
Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus, et saltum Carmeli ejus + 19.23 Excelsa. ID. Altitudo montium et juga Libani excelsæ cedri et abietes. Vel per metaphoram de cunctis gentibus accipiendum est et principibus earum. Vel de Hierusalem, quæ est Libanus, cedri et abietes, potentes et optimates.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 18:17Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris, quæ est in via Agrifullonis. + 18.17 Rabsacen. RAB. Quia Hebraice loquitur: filium Isaiæ putant qui proditor fuit cum Sobna; vel Samariten, et ideo Hebraicam linguam scivisse. Qui quasi quædam contraria fortitudo imitabatur prophetas sua arrogantia. Prophetæ dicunt: Hæc dicit Dominus. Iste dixit: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum.
2 Kings 18:33Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum?
2 Chronicles 26:10Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus.
Psalms 20:7Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo. + 20.7 In gaudio cum vultu tuo. Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia, etc. ID.. Id est, de hoc quod sui gaudebunt cum tua præsentia, quando eris omnia in omnibus. 1
Isaiah 10:7Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. + 10.7 Ipse autem. ID. Sic philosophi, sic hæretici, et sic persecutores Christiani nominis: cum Deus aliquos eis verberandos permittit, in omnes sæviunt, nec verberare, sed occidere cupiunt: et paucis superatis in omnes audaciam sumunt.
Isaiah 10:14Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. + 10.14 Ganniret. Gannire est vulpium, vel, ut alii, avium.