Ii Regum 19:34
Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.] + 19.34 Et propter David servum. RAB. Propter futurorum spem, præsentem excutit metum. Dicit autem, quia non suo merito, sed Dei clementia conserventur, imo et patris eorum David memoria: in quo monentur et suæ negligentiæ et illius fidei et justitiæ, quia in tantum diligit Deus justitiam, ut posteros majorum virtute tueatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For I will defend this city, to save it, for mine own sake, and for my servant David’s sake.
In Context
33Per viam qua venit, revertetur: et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
Cross References
1 Kings 11:12Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud,
2 Kings 8:19Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus.
Psalms 46:5Elegit nobis hæreditatem suam; speciem Jacob quam dilexit. + 46.5 Elegit nobis, etc. Vel in persona Apostolorum, elegit nobis dare hæreditatem suam, multorum populorum, ut colamus eam, gladio prædicationis corda eorum ferientes, et malitiam destruentes. Hæreditatem. AUG. Cœlestis hæreditas, pulchritudo est Christiani populi, in qua speciosus erit fulgens ut sol, qui nunc est abjectus. Speciem Jacob quam, etc. Id est, similes Jacob vel signatos per Jacob, qui terrena dant pro cœlestibus, ut Jacob fecit, quod fuit gratia Dei, quia eum dilexit, Esau reprobato. 1
Psalms 48:2[Audite hæc, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem: + 48.2 Odite hæc, omnes gentes. CASS. Nullum excipio, etc., usque ad quando scilicet separabuntur zizania a tritico, oves ab hædis. 1
Isaiah 31:5Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans. + 31.5 Sic proteget Dominus. Ita fecit Dominus contra Samaritanos, qui impedire conati sunt ædificationem templi. Et in tempore Machabæorum in paucis multos fudit.
Isaiah 43:25Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. + 43.25 Ego sum. ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores.