The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 19 › Ii Regum 19:35

Ii Regum 19:35

Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit, + 19.35 Factum est igitur. RAB. Tot ab uno angelo una nocte cæduntur, et absque vulneribus mors sæva discurrit. Super quo in Paralipomenis legitur: Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem, principemque exercitus Assyriorum. Reversusque est cum ignominia in terram suam. Qui servatus est, ut fieret testis majestatis illius quem paulo ante contempserat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass that night, that the angel of the LORD went out, and smote in the camp of the Assyrians an hundred fourscore and five thousand: and when they arose early in the morning, behold, they were all dead corpses.

In Context

34Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.] + 19.34 Et propter David servum. RAB. Propter futurorum spem, præsentem excutit metum. Dicit autem, quia non suo merito, sed Dei clementia conserventur, imo et patris eorum David memoria: in quo monentur et suæ negligentiæ et illius fidei et justitiæ, quia in tantum diligit Deus justitiam, ut posteros majorum virtute tueatur.

36et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.

Read all of Ii Regum 19

Cross References

Exodus 9:16Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. + 9.16 Idcirco autem posui te, etc. AUG., quæst. 32. Hæc verba Apostolus posuit, etc., usque ad ad eorum utilitatem ergo Pharao est servatus.

Exodus 12:29Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

2 Kings 19:7Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.

1 Chronicles 21:16Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.

2 Chronicles 32:21Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio.

Psalms 76:5Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus. + 76.5 Anticipaverunt vigilias. CAS. Diapsalma. Invento Deo, qui solus bonus est, deliberat an sit eum reducturus? AUG. Anticipaverunt vigilias aliorum. Oculi mei, ut ille, qui ante tempus surgit ad negotium. Vel, oculi mei, affectiones meæ. Anticipaverunt, sedulitatem aliorum. Vel, per vigilias, nocturnos significat, quos facimus, et usualiter sic vocamus in laudibus Dei, et ideo: Turbatus. CAS. Quia consequi non potui quod quæro. Non sum locutus. Non murmuravi contra Deum. Vel, turbatus sum, quia dum nocte secreta animi perquirit, videt humanum genus in peccata ruere: et pio dolore pro aliis cruciatur, qui jam vitia transilivit. Tacet, quia nocte non habet solatium humani colloquii, quo tempore cautius cogitat; ideo subdit: Cogitavi dies, etc. Oculi mei. Alias inimici mei anticipaverunt vigilias. AUG. Id est, vigilaverunt super me, etc., usque ad non tamen cessat, vult et hoc transcendere, unde subdit: 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 19:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 19:34Ii Regum 19Ii Regum 19:36 →