Ii Regum 19:36
et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So Sennacherib king of Assyria departed, and went and returned, and dwelt at Nineveh.
In Context
Cross References
Genesis 10:11De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. + 10.11 Assur. Imperium Assyriorum, quod primum fuit sub Nino, qui ædificavit Ninivem, quæ propter pœnitentiam pulchra appellatur.
2 Kings 19:28Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas: ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti.
Jonah 1:2Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et prædica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me.
Nahum 1:1Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.
Matthew 12:41Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. + 12.41 Viri Ninivitæ. Et est sensus: Jonas paucis diebus et sine signis prædicavit genti incredulæ, et profecit: ego longo tempore, et populo Dei, et compluribus signis, in vanum prædico. Eo magis indigni sunt venia, qui ex lege sunt infideles, quo plus est fidei in his, qui legem nescierunt. Ninive, speciosa: signat gentilitatem quam Christus amavit fœdam, ut faceret pulchram. In Ninivitis et regina Austri, fides Ecclesiæ signatur, quæ non minus per pœnitentiam peractæ insipientiæ quam per industriam discendæ sapientiæ Deo conciliatur. Duæ enim partes sunt Ecclesiæ, quæ peccare nescit, et quæ peccare desistit, pœnitentia enim peccatum abolet, sapientia cavet.