Ii Regum 19:37
Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum: et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo. + 19.37 Cumque adoraret in templo. RAB. Quasi victoriam de hostibus reportaret, contemptor veri Dei in fano falsi numinis trucidatur: nec angelico perit gladio quod erat commune, sed parricidio filiorum. ID. Pharao quoque in decem Ægypti servatur plagis, ut novissimus pereat. In terram Armeniorum. Ararath regio in Armenia campestri, per quam Araxes fluit incredibilis ubertatis ad radices Tauri montis. Ergo et arca Nœ non ad montes generaliter Armeniæ delata est, sed ad montes Tauri altissimos qui Ararath imminet campis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.
Cross References
Deuteronomy 32:31Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices. + 32.31 Judices. Approbatores; etiam qui idola colunt, unum Deum esse intelligunt, qui fecit cœlum et terram.
2 Kings 18:5In Domino Deo Israël speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt:
2 Kings 19:7Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.
2 Chronicles 32:14Quis est de universis diis gentium, quas vastaverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu?
2 Chronicles 32:21Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio.
Isaiah 37:37Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. + 37.37 Et reversus. Ideo reservatus, ut sciat potentiam Dei et blasphemantia comprimat ora, et prædicet majestatem illius quem ante despexerat.