bible.software › Ii Regum › Ii Regum 19 › Ii Regum 19:8
Ii Regum 19:8
Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam: audierat enim quod recessisset de Lachis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So Rab-shakeh returned, and found the king of Assyria warring against Libnah: for he had heard that he was departed from Lachish.
In Context
7Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.
9Cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Ecce egressus est ut pugnet adversum te: et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: + 19.9 Cumque audisset. ID. Volente Deo Rabsaces deseruit obsidionem Jerusalem, et invenit Dominum suum vel capta vel deserta Lachis oppugnantem Lobnam. Sennacherib occurrens regi Æthiopum, misit ad Ezechiam epistolas ut quos viribus non cepit, sermone terreret. Pugnasse Sennacherib contra Ægyptios et obsedisse Pelusium, jamque exstructis aggeribus urbe capienda venisse Taracham regem Æthiopum in auxilium narrat Herodotus. RAB. Prius Ezechias Domini terrore perterritus adorare in templo non audebat vel liberas ibi fundere preces, nunc dicente Isaia: Ne timeas a facie verborum quæ audisti Isa. 41., audacter Dominum deprecatur.
Read all of Ii Regum 19
Cross References
Joshua 12:11rex Jerimoth unus, rex Lachis unus,
Joshua 15:39Lachis et Bascath et Eglon,
2 Kings 8:22Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.
Isaiah 37:8Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis. + 37.8 Et invenit. Pugnasse Sennacherib regem Assyriorum contra Ægyptios, etc., usque ad Chaldaicæ scriptores historiæ.
This Verse In Other Editions
Study Ii Regum 19:8