The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 19 › Ii Regum 19:9

Ii Regum 19:9

Cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Ecce egressus est ut pugnet adversum te: et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: + 19.9 Cumque audisset. ID. Volente Deo Rabsaces deseruit obsidionem Jerusalem, et invenit Dominum suum vel capta vel deserta Lachis oppugnantem Lobnam. Sennacherib occurrens regi Æthiopum, misit ad Ezechiam epistolas ut quos viribus non cepit, sermone terreret. Pugnasse Sennacherib contra Ægyptios et obsedisse Pelusium, jamque exstructis aggeribus urbe capienda venisse Taracham regem Æthiopum in auxilium narrat Herodotus. RAB. Prius Ezechias Domini terrore perterritus adorare in templo non audebat vel liberas ibi fundere preces, nunc dicente Isaia: Ne timeas a facie verborum quæ audisti Isa. 41., audacter Dominum deprecatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he heard say of Tirhakah king of Ethiopia, Behold, he is come out to fight against thee: he sent messengers again unto Hezekiah, saying,

In Context

8Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam: audierat enim quod recessisset de Lachis.

10Hæc dicite Ezechiæ regi Juda: Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.

Read all of Ii Regum 19

Cross References

1 Samuel 23:27Et nuntius venit ad Saul, dicens: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram.

2 Kings 18:17Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris, quæ est in via Agrifullonis. + 18.17 Rabsacen. RAB. Quia Hebraice loquitur: filium Isaiæ putant qui proditor fuit cum Sobna; vel Samariten, et ideo Hebraicam linguam scivisse. Qui quasi quædam contraria fortitudo imitabatur prophetas sua arrogantia. Prophetæ dicunt: Hæc dicit Dominus. Iste dixit: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum.

Isaiah 37:9Et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 19:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 19:8Ii Regum 19Ii Regum 19:10 →