2 Kings 2:13
Et levavit pallium Eliæ, quod ceciderat ei: reversusque stetit super ripam Jordanis, + 2.13 Pallium. RAB. Incarnatio est per quam Lethi fluvium dirupit nobisque transitum ad vitam præparavit, hoc Elisæus post transitum Eliæ retinuit, quia fidem incarnationis Ecclesia post ascensionem Christi reservavit, per quam præsentis vitæ fluctus transire satagit; sed sicut Elisæus non nisi invocato nomine Eliæ aquas divisit, ita Ecclesia nisi per invocationem nominis Christi virtutes ullas facere non potest. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 28:14Dixitque ei: Qualis est forma ejus? Quæ ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
1 Kings 19:19Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum. + 19.19 Profectus. Cum Redemptor noster descendens de cœlo divino judicio acquisivit populum adhuc terrenis operibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum ad fidem convertit. Elias enim interpretatur Dominus Deus, Saphat judicans, Elisæus Dei mei salus. Super quem propheta pallium suum misit, cum Dominus populum fide catholica induit. Unde Apostolus: Qui in Christo baptizati estis, Christum induistis Gal. 3.. Relictis bobus cucurrit post Eliam: quia electorum chorus audito, nisi quis renuntiat omnibus, non potest meus esse discipulus Luc. 14., statim cessavit terrenis lucris inhiare, sæcularibus desideriis deservire, et sic aliis verbum vitæ prædicavit, hoc est enim osculari patrem et matrem, quoscunque potest sive de Judæis, sive de gentibus sermone velle corrigere. RAB. Populus quoque Christianus carnalia desideria mactans totum exercitum suum in opus evangelizandi convertit, unde sufficientem pastum adjutoribus suis præbere possit.