Ii Regum 2:16
dixeruntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possunt ire, et quærere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 18:12Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro: et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, interficiet me: servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua.
Ezekiel 8:3Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et cælum: et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem.
Ezekiel 40:2In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum.
2 Corinthians 12:2Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum. + 12.2 Scio hominem. Quasi de alio, et res dicitur, et jactantia vitatur. Sive in corpore, sive, etc. Hoc ignoravit Apostolus, utrum quando raptus est, in corpore fuerit anima, an omnino de corpore exierit, adeo ut mortuum corpus jaceret, an secundum modum alium quemdam viventis corporis ubi anima fuerit, mens ejus ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis accepta sit. Et quia hoc incertum erat, ideo forsitan dixit, sive in corpore, sive extra. Raptum. Contra naturam elevatum. Usque ad tertium cœlum. Id est, ad cognitionem Deitatis. Primum cœlum est æreum; secundum, firmamentum; tertium spirituale, ubi angeli et sanctæ animæ Dei fruuntur contemplatione.