Ii Regum 2:18
Et reversi sunt ad eum: at ille habitabat in Jericho, et dixit eis: Numquid non dixi vobis: Nolite mittere?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 19:1Et ingressus perambulabat Jericho. + 19.1 Et ingressus, etc. Ecce camelus deposita sarcina gibbi per foramen acus transit, dum contempto censu fraudium, angustam portam quæ ducit ad vitam ascendit. Et quia devotione fidei ad videndum Salvatorem, quod natura minus habebat, ascensu arboris supplet, juste quod rogare non audebat, Dominicæ susceptionis benedictionem accipit quam desiderabat. Mystice, Zachæus, qui interpretatur justificatus, significat credentes ex gentibus qui per occupationem temporalium depressi erant, et minimi, sed a Domino sanctificati. Et ipse dives. Quis de se desperet, cum venit iste ad Deum cui census ex fraude? Per hunc apparet, quia non omnis dives avarus.