Ii Regum 2:19
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis: sed aquæ pessimæ sunt, et terra sterilis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent,
Cross References
Exodus 15:23Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. + 15.23 Et venerunt, etc. ORIG., hom. 6 in Exod. Post transitum maris Rubri, post choros et tympana, post triumphales hymnos, venitur ad Mara, aquam scilicet amaram, quam populus bibere non poterat; venitur ad periculum sitis. Sed clamavit Moses ad Dominum, et ostendit ei lignum, quo dulcis facta est aqua, et ibi posuit Deus illi justitias et judicium; ubi scilicet amaritudo, ubi sitis, et, quod gravius est, in abundantia aquarum, alius non erat locus dignior et aptior. Præterea quod dicit, ostendit illi lignum Deus, et misit illud in aquam, et facta est dulcis, quasi non posset sine ligno aquam facere dulcere Deus, aut Moses lignum nesciret. Sed si lex secundum litteram accipiatur, amara est et ipsa Mara. Quid enim tam amarum quam ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia? Amarum est enim poculum legis, populus Dei, non qui in Mose baptizatus est in nube et in mari, sed qui in spiritu et aqua non possit bibere et gustare, nec hostiarum ferre amaritudinem, nec sabbati observantiam. Sed si Deus ostendat lignum quod mittatur in hanc amaritudinem, dulcis fit aqua legis et potabilis. Prov. 3: Sapientia lignum vitæ est in omnibus amplectentibus eam. Si ergo lignum sapientiæ Christi missum fuerit in lege, ostendens quomodo debeat intelligi circumcisio, sabbatum, lex lepræ et hujusmodi, amaritudo legis vertitur in dulcedinem intelligentiæ spiritualis, ut populus bibere possit qui idola reliquit et ad Deum confugit. Si audiat legem de sacrificiis docentem, continuo refugit et bibere non potest. In hanc ergo amaritudinem, id est litteram legis, posuit Deus justitias et testimonia, velut scilicet in vasculo quodam sapientiæ suæ et scientiæ thesauros concludit [condidit]. Unde: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus II Cor. 3.. Ut ergo possit hæc aqua bibi, ostendit Deus lignum quod mittatur in eam, ut qui biberit non moriatur, non sentiat amaritudinem. Si quis ergo sine ligno vitæ, id est, sine mysterio crucis, sine fide Christi, sine intelligentia spirituali biberit, amaritudine morietur. Unde: Littera occidit, id est, aqua Mara, si bibatur non mutata et in dulcedinem versa.
Numbers 12:11ait ad Moysen: Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,
Deuteronomy 28:11Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæ, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.
Joshua 6:17Sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus. + 6.17 Sitque civitas ADAM., hom. 7. Custodite vos ab anathemate, etc., usque ad et populum Dei vinci faciunt.
1 Kings 16:34In diebus ejus ædificavit Hiel de Bethel Jericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun. + 16.34 Ædificavit Hiel. RAB. Hiel, vivens Deo; Bethel, domus Dei interpretatur, destructa a Josue atque anathematizata, Jericho mœnia restauravit. Cum quis eorum, qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda scelera, quæ ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit, cumque errorum dogmata vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticæ, qua imbutus est, præfert, quasi Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat. Is et fundamenta fidei, a quibus bona ædificia inchoarat, et claustra bonæ actionis quibus perfici debuerat, perdit. In Abiram. ID. Cum conditor Jericho fundamenta poneret, primogenitus ejus nomine Abiram mortuus est. Cum portas muniret, Segub filium suum novissimum amisit, juxta imprecationem Josue.
1 Kings 18:13Numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos, in speluncis, et paverim eos pane et aqua?