Ii Regum 2:23
Ascendit autem inde in Bethel: cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende calve, ascende calve. + 2.23 Ascendit autem. ISID. Elisæus salus Dei. Is est qui Salvator vocatur, cui illudunt Judæi, quia in Calvariæ loco ascensurus erat in crucem; sed Christus postquam ascendit in cœlos, sicut Elisæus ascendit in Bethel, id est in domum Dei quadragesimo secundo anno, immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt, ibique sanguis eorum effusus est ubi Dominum suspenderunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Sanatæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est.
Cross References
Genesis 21:9Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: + 21.9 Cumque vidisset Sara. etc. HIER. Dupliciter hoc exponitur: vel quod idolis ludos fecerit, juxta illud Exod. 32: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Vel quod adversum Isaac, quasi majoris ætatis loco, sibi primogenita vindicaverit; quod Sara audiens non tulit.
1 Kings 12:28Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. + 12.28 Fecit duos. Jeroboam quare vitulus fecerit, vel quomodo Josephus sufficienter exponit.
2 Kings 2:11Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in cælum.
Job 19:18Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. + 19.18 Stulti quoque despiciebant, etc. Quia dum legisperiti Deum despicerent, eorum incredulitatem turba populi secuta est. Relictis sapientibus, pauperes et stultos venerat quærere: unde cum augmento doloris dicit Stulti quoque; pro quibus ergo stultitiam suscepi, Verbum caro factum, despiciebant me. Et cum ab eis recessissem. Quasi accedebat ad cor populorum Dominus, cum eis miracula demonstraret: et quasi recedebat, cum nulla signa ostenderet, et a miraculis quiescenti, præbere fidem nolebant.
Job 30:8filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes. + 30.8 Filii stultorum et ignobilium. Eorum filii qui fuerunt, etc., usque ad qui a terra viventium extorres facti sunt.