Ii Regum 2:24
Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini: egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam.
Cross References
Genesis 9:25ait: [Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.]
Leviticus 26:22immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ.
Judges 9:20Sin autem perverse: egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello: egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech.
2 Samuel 17:8Et rursum intulit Chusai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat: sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.
1 Kings 19:17Et erit: quicumque fugerit gladium Hazaël, occidet eum Jehu: et quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus. + 19.17 Quicunque. ID. Nocentes, justitia divina alios per reges plecti facit mucrone, alios per prophetas et sacerdotes transverberat gladio linguæ.
2 Kings 1:10Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de cælo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.