Ii Regum 2:5
accesserunt filii prophetarum qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te? Et ait: Ego novi: silete.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 1:1Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei: + 1.1 Præfatio Hebraice JEHOSUA PROTHEMATA IN LIBRUM JOSUEHIERON., Div. Biblioth., tom. 8, col. 461. Tandem finito Pentateucho Moysi, velut grandi fœnore liberati, ad Jesum filium Nave manum mittimus, etc. ADAMANTIUS, hom. 1 in Josue. Donavit Deus nomen quod est super omne nomen Jesu Christo: hoc autem est Jesus. Ideo in nomine Jesu omne genu flectitur, cœlestium, terrestrium et infernorum. Et quia hoc est nomen super omne nomen, idcirco nullis retro generationibus nominatum est. In Genesi justos multos legimus, et nullus eorum nominatus est Jesus. In Exodo hoc primum invenio Exod. 17., etc., usque ad dum peccamus, et regnant in nobis vitia passionum, quamvis relictis idolis ab Ægypto exisse videamur, opprobrium tamen Ægypti non est ablatum a nobis. Si vero secundo fueris circumcisus, abscideris a te omne vitium, iræ, superbiæ, invidiæ, libidinis et hujusmodi, abstergentur opprobria Ægypti, et translatus in terram promissionis, cœlestem hæreditatem accipies per Jesum Christum Dominum nostrum.
1 Kings 20:35Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere.
2 Kings 4:1Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. + 4.1 Mulier, etc. RAB. Sancta Ecclesia duorum populorum, id est Judaici et Gentilis est mater, etc., usque ad Nam Abraham et Sara tres viros suscepit et pavit.
2 Kings 6:1Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis.
Ecclesiastes 3:7Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi. + 3.7 Tempus tacendi et tempus. HIER. Docemus in Ecclesiis quod nescimus. Omnes artes absque doctore non discimus, sola hæc tam vilis et tam facilis, ut præceptore non egeat. Nihil nobis videtur esse rectum, nisi quod discimus, ut post multum silentium de discipulis efficiamur magistri. Tempus loquendi. Disciplina Pythagoræ est per quinquennium tacere, et postea eruditos loqui.
Amos 7:14Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetæ: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros.