Ii Regum 2:9
Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus. + 2.9 Fiat in. Elias spiritu prophetali et operatione miraculorum excellenter pollebat, geminam ergo gratiam quam Elisæus in magistro vigere cognoscebat, sibi tribui rogavit. Unde patet quod non esse discipulus super magistrum postulavit. RAB. Fiducia petendi accepta a Domino Ecclesia postulat spiritum Christi, et quia remissione peccatorum indiget qua non eguit Christus, et munere virtutum quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus, qui ascendens in, altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus Ephes. 4., illis videlicet qui spem suam in illo ponunt. Hinc est quod ait:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 11:17ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. + 11.17 Ut descendam. ISID. In tredecima mansione, etc., usque ad quod quondam fuerat in Moyse et prophetis. Et auferam de spiritu tuo, tradamque eis ut sustentent, etc. AUG., quæst. 18 in Num. Alia littera, etc., usque ad non ut ideo Moyses minus haberet.
Numbers 27:16Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc: + 27.16 Provideat Dominus Deus. ORIG. Recessurus de sæculo, etc., usque ad ut possint eum audire filii Isræl. Spiritus. Sanctus scilicet. Non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non haberet. Jubetur tamen manus ei imponere, ne quisquam quantalibet pollens gratia sacramenta consecrationis audeat recusare.
Deuteronomy 34:9Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. + 34.9 Posuit super eum. In Scripturis suis testimonium ei perhibuit dicens: Prophetam Deus suscitabit, etc. Deut. 18., unde: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi Joan. 5..
2 Kings 13:14Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israël et auriga ejus. + 13.14 Elisæus autem. RAB. Redemptor noster rectoribus Ecclesiæ armis spiritualibus se indui, et contra hostem antiquum præcipit præliari. Arcus sacrum est eloquium, quod ex utroque Testamento velut ex cornu et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam; per Novum vero, quod incarnato Domino factum est, figuratur chorda: et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, Vetus a rigore suo ad intellectum spiritualem flectitur. Sagittæ sunt verba quæ doctores proferunt. Nos ergo cum Scripturæ sacræ dicta pensamus, arcum intendimus; cum verba doctrinæ damus, sagittas emittimus.
2 Chronicles 1:9Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ.
Psalms 72:20Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. + 72.20 Velut somnium. ID. Aperta comparatio. Clausis oculis, videmus bona quæ mox apertis non invenimus; in vita somnium: in morte evigilant, scientes quid est. In civitate. In contuitu populi tui, vel, dum constituitur tua civitas. HIER. Vel in cœlesti Jerusalem imaginem eorum, effigies deformitatum quas sibi faciunt: alius leo ferocitate, alius aper sorde libidinis. CAS. Vel gloriam temporis, quæ non vera, sed similitudo gloriæ: quia cum deerit veritas eis, peribit imago; nec similitudinem retinebunt, qui de beatitudine nil habebunt, ideo perdes eos, quia per eos, 1