The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 20 › Ii Regum 20:1

Ii Regum 20:1

In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei: Hæc dicit Dominus Deus: Præcipe domui tuæ: morieris enim tu, et non vives. + 20.1 In diebus illis. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ne elevaretur cor Ezechiæ post incredibiles triumphos, infirmitate corporis visitatur et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat sententiam. Cuncta Deus secutura præsciens ante sæcula, decrevit qualiter per sæcula disponantur. Statutum ergo est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiæ addidit Deus, eum tamen cum mori permisit, tunc præscivit eum esse moriturum. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas vita est addita. Eo quidem tempore mori merebatur, qui elatus, Domino gratias pro inopinata victoria non reddidit, scilicet quia suæ justitiæ et meritis deputavit. Nec præfixum in præscientia Dei tempus vitæ prolongatum est, sed illud quod peccando amiserat, ex largitate Dei redditum erat. Qui cum moriturum prædixit, ante pœnitentiam illius præscivit. Convertit faciem ad parietem templi, quia ad templum ire non poterat. Parietem templi dicit juxta quod palatium erat, vel ad parietem absolute, ne lacrymas assistentibus ostentaret, ut tota mente Deum deprecaretur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In those days was Hezekiah sick unto death. And the prophet Isaiah the son of Amoz came to him, and said unto him, Thus saith the LORD, Set thine house in order; for thou shalt die, and not live.

In Context

2Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens: + 20.2 Qui convertit. RAB. Felix conscientia, etc., usque ad verba enim singulorum Deus pensat ex corde ipsorum.

Read all of Ii Regum 20

Cross References

Deuteronomy 31:14Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii:

2 Samuel 17:23Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.

2 Kings 1:16et locutus est ei: Hæc dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.

2 Kings 19:20Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.

Isaiah 38:1In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. + 38.1 In diebus illis ægrotavit. HIER. Quia de victoria dignas Deo grates non retulit, sed in superbia evanuit, sicut Regum et Paralipomenorum liber aperit; unde: Quem Deus diligit, corripit, ne elevetur in superbiam post incredibiles triumphos. Morieris tu. Cui simile: Ninive subvertetur: et multa sub comminatione prædicta, nec impleta; non Deo mutante sententiam, sed provocante nos ad sui notitiam. Dominus enim patiens est super malitia.

Jonah 3:4Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 20:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Ii Regum 20Ii Regum 20:2 →