The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 20 › Ii Regum 20:2

Ii Regum 20:2

Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens: + 20.2 Qui convertit. RAB. Felix conscientia, etc., usque ad verba enim singulorum Deus pensat ex corde ipsorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then he turned his face to the wall, and prayed unto the LORD, saying,

In Context

1In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei: Hæc dicit Dominus Deus: Præcipe domui tuæ: morieris enim tu, et non vives. + 20.1 In diebus illis. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ne elevaretur cor Ezechiæ post incredibiles triumphos, infirmitate corporis visitatur et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat sententiam. Cuncta Deus secutura præsciens ante sæcula, decrevit qualiter per sæcula disponantur. Statutum ergo est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiæ addidit Deus, eum tamen cum mori permisit, tunc præscivit eum esse moriturum. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas vita est addita. Eo quidem tempore mori merebatur, qui elatus, Domino gratias pro inopinata victoria non reddidit, scilicet quia suæ justitiæ et meritis deputavit. Nec præfixum in præscientia Dei tempus vitæ prolongatum est, sed illud quod peccando amiserat, ex largitate Dei redditum erat. Qui cum moriturum prædixit, ante pœnitentiam illius præscivit. Convertit faciem ad parietem templi, quia ad templum ire non poterat. Parietem templi dicit juxta quod palatium erat, vel ad parietem absolute, ne lacrymas assistentibus ostentaret, ut tota mente Deum deprecaretur.

3Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno. + 20.3 Flevit itaque. ID. Flevit propter promissionem Domini, etc., usque ad et post mortem resuscitatos plurimos legimus.

Read all of Ii Regum 20

Cross References

1 Kings 8:30ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in cælo: et cum exaudieris, propitius eris.

Isaiah 38:2Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, + 38.2 Ad parietem. ID. Templi, scilicet juxta quod Salomon exstruxit palatium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Regum 20:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 20:1Ii Regum 20Ii Regum 20:3 →