Ii Regum 20:5
Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te: die tertio ascendes templum Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens:
Cross References
Exodus 3:9Clamor ergo filiorum Israël venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur.
Deuteronomy 32:39Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. + 32.39 Videte quod ego sim solus, etc. Generalis admonitio, quasi relicta idololatria vel hæresi et omnibus spretis immunditiis, ad verum Deum convertimini. Ego occidam. GREG., lib. VII Moral., cap. 18. Occidit ut vivificet, percutit ut sanet, etc., usque ad et sensibiles per ardorem charitatis facit.
1 Samuel 9:16Hac ipsa hora quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjaminm, et unges eum ducem super populum meum Israël: et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum: venit enim clamor eorum ad me. + 9.16 Et unges eum ducem. Saul unctus Christum significat, qui et ipse Christus appellatus est; unde, Quare non timuisti mittere manum in Christum Domini II Reg. 1.?
2 Samuel 5:2Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël.
1 Kings 9:3Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc quam ædificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
2 Kings 20:7Dixitque Isaias: Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est. + 20.7 Afferte massam. RAB. Verbum sehim sive schim ut aiunt Hebræi ulcus sonat non vulnus: hoc infligitur, illud sponte nascitur. Nam Aquila, Symmachus et Theodotio, aroc interpretati sunt, quod morbum regium intelligunt, cui contraria putantur vel sumpta in cibo, vel apposita corpori quæcunque sunt dulcia. Dei ergo potentia monstratur, dum per res noxias sanitas restituitur. Alii schim, apostema suspicantur, quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et juxta artem medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque contusis in cutis superficiem provocatur. RAB. Datur signum ut sol decem gradibus revertatur, etc., usque ad et ogdoade viventibus per resurrectionem Christi vitæ spatia pro vitæ spatio protelentur. ID. Quidam decem gradus linearum ad mysterium Christi transferunt, etc., usque ad et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit.