The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 20 › Ii Regum 20:7

Ii Regum 20:7

Dixitque Isaias: Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est. + 20.7 Afferte massam. RAB. Verbum sehim sive schim ut aiunt Hebræi ulcus sonat non vulnus: hoc infligitur, illud sponte nascitur. Nam Aquila, Symmachus et Theodotio, aroc interpretati sunt, quod morbum regium intelligunt, cui contraria putantur vel sumpta in cibo, vel apposita corpori quæcunque sunt dulcia. Dei ergo potentia monstratur, dum per res noxias sanitas restituitur. Alii schim, apostema suspicantur, quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et juxta artem medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque contusis in cutis superficiem provocatur. RAB. Datur signum ut sol decem gradibus revertatur, etc., usque ad et ogdoade viventibus per resurrectionem Christi vitæ spatia pro vitæ spatio protelentur. ID. Quidam decem gradus linearum ad mysterium Christi transferunt, etc., usque ad et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Isaiah said, Take a lump of figs. And they took and laid it on the boil, and he recovered.

In Context

6Et addam diebus tuis quindecim annos: sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc: et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum.

8Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini?

Read all of Ii Regum 20

Cross References

2 Kings 2:20At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent,

Isaiah 38:21Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. + 38.21 Super vulnus ejus. Aiunt Hebræi Sehin ulcus sonare, non vulnus, etc., usque ad cum Deus fecerit eam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 20:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 20:6Ii Regum 20Ii Regum 20:8 →