Ii Regum 20:9
Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est: vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 10:12Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis: [Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon.
2 Kings 19:29Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: comede hoc anno quæ repereris: in secundo autem anno, quæ sponte nascuntur: porro in tertio anno seminate et metite: plantate vineas, et comedite fructum earum. + 19.29 Hoc erit signum. ID. Eorum quæ prænuntio, etc., usque ad imo zelo quo adversus impios zelatus est populum suum. Comede. Isaias ita: Comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et anno secundo vescere pomis. In anno autem tertio seminate, plantate vineas et comedite fructus earum, et mittet id quod salvatum fuerit in domo Juda; et quod reliquum est radicem deorsum, et faciet fructum, quia de Hierusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc Isa. 37.. Omnibus ab exercitu vastatis comede quæ iterum germinare, sive quæ inter ungulas equorum evadere potuerunt. In secundo anno quæ sponte nascuntur sine labore. Vel simulatione hoc dictum est, quia putabant se fame perituros.
Matthew 16:1Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. + 16.1 Et accesserunt, etc. Ut signum de cœlo, etc. Ut qui pavit multos paucis: manna plueret quo omnes reficeret. Unde Joannes post edulium panum: Quod signum facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri manducarunt manna in deserto Joan. 6.. Petebant tentando ut in morem Eliæ ignem de sublimi mitteret, vel in similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua faceret, quasi non possent et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis æris passionibus accidisse.
Luke 11:29Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. + 11.29 Cœpit dicere. Quidam calumniabantur opera ejus, quibus hucusque respondit. Alii tentantes, signum quærebant de cœlo, et illis hic respondet. Signum quærit et signum non dabitur illi, etc. Discipulis signum dedit divinitatis, et prius transfiguratus in monte, et postea ipsis videntibus sublevatus in cœlum. Sed incredulis de inferiori humanitatis passione.