The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 22 › Ii Regum 22:14

Ii Regum 22:14

Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuæ filii Araas custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda: locutique sunt ad eam. + 22.14 In Secunda. RAB. In Paralipomenis legitur de Ezechia, quod ædificavit omnem murum qui fuerat dissipatus, et forinsecus alterum murum; unde Sophonias: Ululatus a Secunda. Prophetissa ergo habitavit in Secunda, id est, in secundi muri parte.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So Hilkiah the priest, and Ahikam, and Achbor, and Shaphan, and Asahiah, went unto Huldah the prophetess, the wife of Shallum the son of Tikvah, the son of Harhas, keeper of the wardrobe; (now she dwelt in Jerusalem in the college;) and they communed with her.

In Context

13Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis.

15Et illa respondit eis: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dicite viro qui misit vos ad me:

Read all of Ii Regum 22

Cross References

Exodus 15:20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, + 15.20 Tympanum. STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro, etc.

2 Kings 10:22Dixitque his qui erant super vestes: Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes.

Nehemiah 7:72Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.

Zephaniah 1:10Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.

Luke 2:36Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. + 2.36 Et erat Anna, etc. Quia per virum et mulierem vita totius mundi perdita est, in testimonio vitæ per Christum redeuntis Anna conjungitur Simeoni. Convenit mysteriis Ecclesiæ, quod Anna gratia interpretatur, quæ est filia Phanuel, qui facies Dei dicitur, unde supra: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4.. De tribu Aser. Id est beati, descendit, qui inter duodecim patriarchas ordine nascendi octavus est, propter mysterium resurrectionis. Quinque sunt Annæ. Prima mater Samuel, secunda uxor Raguel, tertia mater Tobiæ, quarta filia Phanuel, quinta mater Mariæ. Processerat in diebus. BEDA. Juxta historiam, Anna, et devotæ conversationis, etc., usque ad multiplicantur propter apostolicam doctrinam.

1 Corinthians 11:5Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 22:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 22:13Ii Regum 22Ii Regum 22:15 →