The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 23 › Ii Regum 23:10

Ii Regum 23:10

Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch. + 23.10 Contaminavit. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Josias Thopheth vel ossa mortuorum ibi sicut in sequentibus locis fecisse legitur vel alia quælibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret. In convalle. ID. Vallis Ennom est juxta murum Jerusalem contra orientem, etc., usque ad quia Thopheth dicitur latitudo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he defiled Topheth, which is in the valley of the children of Hinnom, that no man might make his son or his daughter to pass through the fire to Molech.

In Context

9Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.

11Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni. + 23.11 Abstulit. RAB. Judæi superstitionibus gentium se mancipaverant, qui inter cætera solent pingere vel facere simulacrum solis ut puerum imberbem, quia nullum per sæcula senium incidit, quotidie novo ortu natus. Cui currus et equos tribuunt, quia curru igneo et equis igneis Elias raptus est ad cœlum, quod inter alia in pariete depictum vident, et vicinia nominis decipiuntur: Elios enim Græce sol dicitur.

Read all of Ii Regum 23

Cross References

Deuteronomy 18:10Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, + 18.10 Ariolos. Qui circumeunt aras nefandis precibus, et divinationem in extis animalium quærunt. Auguria. Quasi avigeria, quæ in vocibus avium gerantur. Vel avigaria, ab avium garritu.

1 Kings 11:7Tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon.

2 Kings 17:17et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum.

2 Chronicles 28:3Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennom, et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israël. + 28.3 In valle Benennom. RAB. Hæc est vallis Benennom, etc., usque ad omnes enim adulterantes, quasi clibanus, corda eorum.

Nehemiah 11:30Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.

Jeremiah 7:31et ædificaverunt excelsa Topheth, quæ est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quæ non præcepi, nec cogitavi in corde meo. + 7.31 Excelsa Tophet. HIER. Tophet Hebraice, latitudo Latine, qui locus est, etc., usque ad neque enim si canis aut asinus aut immundum quod tibet animal primum occurrisset domino, offerre debuisset.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 23:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 23:9Ii Regum 23Ii Regum 23:11 →