The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 23 › Ii Regum 23:11

Ii Regum 23:11

Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni. + 23.11 Abstulit. RAB. Judæi superstitionibus gentium se mancipaverant, qui inter cætera solent pingere vel facere simulacrum solis ut puerum imberbem, quia nullum per sæcula senium incidit, quotidie novo ortu natus. Cui currus et equos tribuunt, quia curru igneo et equis igneis Elias raptus est ad cœlum, quod inter alia in pariete depictum vident, et vicinia nominis decipiuntur: Elios enim Græce sol dicitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he took away the horses that the kings of Judah had given to the sun, at the entering in of the house of the LORD, by the chamber of Nathan-melech the chamberlain, which was in the suburbs, and burned the chariots of the sun with fire.

In Context

10Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch. + 23.10 Contaminavit. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Josias Thopheth vel ossa mortuorum ibi sicut in sequentibus locis fecisse legitur vel alia quælibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret. In convalle. ID. Vallis Ennom est juxta murum Jerusalem contra orientem, etc., usque ad quia Thopheth dicitur latitudo.

12Altaria quoque quæ erant super tecta cœnaculi Achaz, quæ fecerant reges Juda, et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.

Read all of Ii Regum 23

Cross References

Deuteronomy 4:19ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt. + 4.19 Quæ creavit. AUG., quæst. 6. Non ita dictum est, etc., usque ad sed non cultum quem habent aliæ gentes.

1 Chronicles 26:18In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.

2 Chronicles 34:4Destruxeruntque coram eo aras Baalim, et simulacra quæ superposita fuerant, demoliti sunt: lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit, et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 23:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 23:10Ii Regum 23Ii Regum 23:12 →