Ii Regum 23:13
Excelsa quoque, quæ erant in Jerusalem ad dexteram partem montis offensionis, quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex. + 23.13 Excelsa. RAB. Dicit Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel dæmonibus immolabant; vel Domino, locorum amœnitate illecti, contra interdictum, relicto altari quod erat in templo, illuc oblaturi confluebant: unde sæpius in hoc libro dicitur de regibus minus perfectis: Verumtamen excelsa non abstulit. Quæ ædificaverat. ID. Hic ostenditur quod Salomon de admisso idololatriæ scelere nunquam perfecte pœnituit: si enim vere pœnituisset, sategisset ante omnia ut idola quæ ædificaverat de civitate tollerentur: et non in scandalum stultorum, quæ ipse cum esset sapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter facta relinqueret. Et Chamos. RAB. Alibi legitur quod ædificavit Salomon fanum Chamos in monte, qui est contra Jerusalem. Sed non est contrarium; quia mons iste in tanta erat urbis vicinia, ut ad ipsam pertinere, ipsamque sordibus, quæ in eo congerebantur, contaminare videretur. Offensioni Moab. ID. Idola dicuntur offensio, quia vel illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
Cross References
Numbers 21:29Væ tibi Moab; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon. + 21.29 Væ tibi, Moab. RAB. Chamos interpretatur, etc., usque ad contra quas dicitur: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi Psal. 73..
Judges 10:6Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
1 Samuel 7:4Abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli.
1 Kings 11:5Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.
1 Kings 11:33eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et præcepta mea et judicia, sicut David pater ejus.
Jeremiah 48:7pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.