Ii Regum 23:15
Insuper et altare quod erat in Bethel, et excelsum quod fecerat Jeroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israël: et altare illud, et excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
Cross References
1 Samuel 7:3Ait autem Samuel ad universam domum Israël, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth: et præparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim.
1 Kings 12:28Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. + 12.28 Fecit duos. Jeroboam quare vitulus fecerit, vel quomodo Josephus sufficienter exponit.
1 Kings 14:16Et tradet Dominus Israël propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israël.
1 Kings 21:22Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia: quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israël.
2 Kings 10:31Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israël.
2 Kings 23:6Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulchra vulgi.