Ii Regum 23:16
Et conversus Josias, vidit ibi sepulchra quæ erant in monte: misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei, qui prædixerat verba hæc. + 23.16 Tulit ossa, etc. Josias ossa mortuorum cremari super altare jussit, quia profana fuerunt eorum sacrificia, et per errorem idololatriæ non solum pecora dæmonibus offerebant, sed et seipsos in potestatem dæmonum tradiderunt: quia justo Dei judicio simul cum altari quod idolis fabricaverant, dissipandi erant. Mystice, qui diaboli servitio mancipati, vitam sacrilegam temporaliter finiunt, æternis cruciatibus consumentur, Deo retribuente secundum merita
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 13:1Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente. + 13.1 Ecce vir. Cujus nomen hic tacetur, in Paralipomenis Gaddo vocatur vel nuncupatur. Ipse est Gad qui monuit David ire in terram Juda. RAB. Propheta a Deo missus, etc., usque ad pœnitenti venia daretur.
1 Kings 13:32Profecto enim veniet sermo quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum quæ sunt in urbibus Samariæ.
John 10:35Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: + 10.35 Si illos dixit deos. Si per sermonem Dei participando fiunt homines dii, quomodo ille qui per naturam est Filius quo participant, non est Deus?