The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 23 › Ii Regum 23:20

Ii Regum 23:20

Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he slew all the priests of the high places that were there upon the altars, and burned men’s bones upon them, and returned to Jerusalem.

In Context

19Insuper et omnia fana excelsorum quæ erant in civitatibus Samariæ, quæ fecerant reges Israël ad irritandum Dominum, abstulit Josias: et fecit eis secundum omnia opera quæ fecerat in Bethel.

21Et præcepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro fœderis hujus. + 23.21 Facite phase. RAB. Josias typum tenet Salvatoris, etc., usque ad: et orietur vobis timentibus sol justitiæ. Nec enim factum est phase tale, etc. Quia, ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, sicque in conspectu conditoris sui gaudebunt, quia videbitur Deus Deorum in Sion. RAB. Quod Josias, ejectis idolis de terra, pythonibus, ariolis et omnibus immunditiis, Domini phase celebrasse legitur, moraliter docet ut primo purgemus terram cordis a vitiis, ut servire possimus Deo, sicque gratum Domino celebremus pascha: Non utique in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5.. ID. Josias vulneratus est in campo Mageddo, unde et statim mortuus est. Luxitque eum populus multum, Jeremias maxime. Tunc enim dicitur ita lamentasse: Quomodo sedet sola civitas! De hoc planctu dicitur: Et erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adremon, quod nomen est regis, qui tunc regnabat in Charchamis, in cujus auxilium Josias venerat adversus Nechao regem Ægypti. ID. Interfectio Josiæ a Pharaone Nechao, facta in Mageddo, significat persecutionem antiqui hostis adversus prædicatores, quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiæ conatur: quatenus facilius totam plebem dissipare possit. Pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hic totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solatio adjuti contra hostem dimicare debuerant.

Read all of Ii Regum 23

Cross References

Exodus 22:20Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli.

1 Kings 13:2Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait: Altare, altare, hæc dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt: et ossa hominum super te incendet.

2 Kings 10:25Factum est autem, cum completum esset holocaustum, præcepit Jehu militibus et ducibus suis: Ingredimini, et percutite eos: nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces: et ierunt in civitatem templi Baal,

2 Chronicles 34:5Ossa præterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem. + 34.5 Ossa præterea. RAB. Ideo combussit sacerdotes in altaribus idolorum, ut ostenderet, quia funesta erant eorum sacrificia qui non solum pecudum hostias dæmoniis offerebant, sed et ipsos idololatriæ tradebant. Hic significat omnes qui diaboli servitio mancipati vitam sacrilegam temporaliter finierant æternis cruciatibus consumendos pro cujusque merito.

Zechariah 13:2Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum: disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra: et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 23:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 23:19Ii Regum 23Ii Regum 23:21 →