The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 23 › Ii Regum 23:22

Ii Regum 23:22

Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Israël, et omnium dierum regum Israël et regum Juda,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Surely there was not holden such a passover from the days of the judges that judged Israel, nor in all the days of the kings of Israel, nor of the kings of Judah;

In Context

21Et præcepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro fœderis hujus. + 23.21 Facite phase. RAB. Josias typum tenet Salvatoris, etc., usque ad: et orietur vobis timentibus sol justitiæ. Nec enim factum est phase tale, etc. Quia, ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, sicque in conspectu conditoris sui gaudebunt, quia videbitur Deus Deorum in Sion. RAB. Quod Josias, ejectis idolis de terra, pythonibus, ariolis et omnibus immunditiis, Domini phase celebrasse legitur, moraliter docet ut primo purgemus terram cordis a vitiis, ut servire possimus Deo, sicque gratum Domino celebremus pascha: Non utique in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5.. ID. Josias vulneratus est in campo Mageddo, unde et statim mortuus est. Luxitque eum populus multum, Jeremias maxime. Tunc enim dicitur ita lamentasse: Quomodo sedet sola civitas! De hoc planctu dicitur: Et erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adremon, quod nomen est regis, qui tunc regnabat in Charchamis, in cujus auxilium Josias venerat adversus Nechao regem Ægypti. ID. Interfectio Josiæ a Pharaone Nechao, facta in Mageddo, significat persecutionem antiqui hostis adversus prædicatores, quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiæ conatur: quatenus facilius totam plebem dissipare possit. Pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hic totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solatio adjuti contra hostem dimicare debuerant.

23sicut in octavodecimo anno regis Josiæ factum est Phase istud Domino in Jerusalem.

Read all of Ii Regum 23

Cross References

2 Chronicles 30:1Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël. + 30.1 Misit quoque, etc. HIERON. Cum omni Isræl publice misisset nuntios, Manasse et Ephraim latenter misit ad eos quos sciebat conversum iri posse per epistolas. Illi enim superbiores erant propter regiam dignitatem quæ erat in domo Ephraim.

2 Chronicles 30:13Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 23:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 23:21Ii Regum 23Ii Regum 23:23 →