Ii Regum 23:3
Stetitque rex super gradum: et fœdus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent præcepta ejus, et testimonia, et cæremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba fœderis hujus, quæ scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 24:3Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. + 24.3 Faciemus AUG., quæst. 95. Notandum quod iterum populus, etc., usque ad apprehenderunt justitiam.
Deuteronomy 4:45et hæc testimonia et cæremoniæ atque judicia, quæ locutus est ad filios Israël, quando egressi sunt de Ægypto,
Deuteronomy 6:1Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam:
Deuteronomy 8:19Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris: ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas.
Deuteronomy 11:13Si ergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra:
Deuteronomy 29:1Hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab: præter illud fœdus, quod cum eis pepigit in Horeb. + 29.1 Hæc sunt verba, etc. AUG., quæst. 49 in Deut. LXX: Hæc sunt verba testamenti, etc., usque ad ad Abraham de circumcisione vel ad Nœ.