Ii Regum 23:30
Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terræ Joachaz filium Josiæ: et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo. + 23.30 Joachaz filium Josiæ. ID. Alio nomine Sellum dicitur, sed quia perversissimus fuit, parvo tempore regnavit, nam Nechao vinxit eum, eo quod populus contra suam voluntatem constituisset eum regem, et duxit illum in Ægyptum. ID. Joachaz retentus significat malos doctores, quos populus terræ, scilicet terrenæ cupuditati dediti, consentientes vitiis suis prælatos eligunt, quos Pharao in Rebla vinxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda prælatorum, sicque in spiritualis Ægypti vinctos catenis peccatorum tenebrosam mergit abyssum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 22:33Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël, et cessaverunt ab eo.
2 Kings 14:21Tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia.
2 Chronicles 35:24Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem: mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum.
Jeremiah 22:10Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suæ. + 22.10 Nolite flere mortuum, etc. ID. Mihi proprie dici videtur de Sedecia, etc., usque ad omnia de Sedecia intelligamus.