bible.software › Ii Regum › Ii Regum 23 › Ii Regum 23:36
Ii Regum 23:36
Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Zebida filia Phadaia de Ruma.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Jehoiakim was twenty and five years old when he began to reign; and he reigned eleven years in Jerusalem. And his mother’s name was Zebudah, the daughter of Pedaiah of Rumah.
In Context
35Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni, cum indixisset terræ per singulos, ut conferretur juxta præceptum Pharaonis: et unumquemque juxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum, de populo terræ, ut daret Pharaoni Nechao. + 23.35 Argentum autem et aurum dedit, etc. ID. Malignus censum servitii sui populo carnali expetit, ut tam sensu quam eloquio, ejus per omnia parati sint obsequio. Joachim præcepto regis censum exigit, quia diabolus per sibi deditos magistros, ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter prælatis quotidie præparat perditionem subjectis.
37Et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus.
Read all of Ii Regum 23
Cross References
1 Chronicles 3:15Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum. + 3.15 Filii autem Josiæ. RAB. Quatuor filii Josiæ leguntur hic, etc., usque ad qui et similiter translatus est in Chaldæos.
Jeremiah 1:3Et factum est in diebus Joakim filii Josiæ, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ, filii Josiæ, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.
Daniel 1:1Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam:
This Verse In Other Editions
Study Ii Regum 23:36