Ii Regum 23:4
Et præcepit rex Helciæ pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa quæ facta fuerant Baal, et in luco, et universæ militiæ cæli: et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 2:13dimittentes eum, et servientes Baal et Astaroth. + 2.13 AUG., quæst. 16 in lib. Judic. Et servierunt Baal et Astartibus. Dicitur Baal esse nomen Jovis apud illas gentes, etc., usque ad Junonem pluraliter memorari voluisse. AUG., quæst. 17. Sed et in psalmo, etc., usque ad non pretio pecuniario fuerant redimendi.
1 Kings 12:29Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan:
1 Kings 16:31Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat: insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum.
1 Kings 18:26Qui cum tulissent bovem quem dederat eis, fecerunt: et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes: Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet: transiliebantque altare quod fecerant.
1 Kings 19:18Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus.
2 Kings 12:10Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam quæ inveniebatur in domo Domini: + 12.10 Scriba regis, etc. ID. Summi sunt doctores, qui pecuniam collatam juxta numerum et mensuram illis tribuebant qui præerant fabris et cæmentariis, hoc est, dispensatoribus verbi Dei, qui evangelici tritici mensuram conservis suis, his qui operantur in domo Domini et virtutum opera in ædificio divino componant, tribuebant. ID. Apostoli, quos principes in Ecclesia electio divina constituit, per discipulos verbi semina per totum orbem sparserunt, quatenus operarios voluntatis Dei idoneos auditoribus suis præficerent, quorum alii fabricabant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Domini parare studebant. Alii sartatecta templi faciebant, quando illi, quæ per hæresim et schismata rupta erant ræedificabant; alii saxa cædebant, cum duros corde et incredulos fortiter increpabant, ita ut impleretur instauratio in universis, quæ indigebant expensa ad domum Domini muniendam, juxta illud: Unicuique autem vestrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi Ephes. 4..