The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 23 › Ii Regum 23:8

Ii Regum 23:8

Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portæ civitatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he brought all the priests out of the cities of Judah, and defiled the high places where the priests had burned incense, from Geba to Beer-sheba, and brake down the high places of the gates that were in the entering in of the gate of Joshua the governor of the city, which were on a man’s left hand at the gate of the city.

In Context

7Destruxit quoque ædiculas effeminatorum quæ erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.

9Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.

Read all of Ii Regum 23

Cross References

Genesis 21:31Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. + 21.31 Idcirco vocatus est, etc. Duplex causa est cur appellatus sit in Hebræo Bersabee: vel quia septem agnas accepit Abimelech de manu Abrahæ. Septem enim dicuntur sabee, vel quia ibi juraverunt, sabaa enim significat juramentum. Si autem hanc causam supra hoc nomen legimus, per prolepsim dictum est; sicut Bethel, et Galgala, quæ, antequam haberent hæc vocabula, aliter vocabantur. Notandum ex prioribus et præsenti loco quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre. Alon Hebraice Latine quercus ut in Hebræo habetur, sed in Geraris, ubi Bersabee usque hodie oppidum est, quæ provincia ante non grande tempus ex divisione præsidum Palæstinæ Salutaris dicta est. Unde habitavit Abraham in terra Palæstinorum diebus multis.

Joshua 18:24villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villæ earum.

Judges 20:1Egressi itaque sunt omnes filii Israël, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha.

1 Kings 19:3Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum, + 19.3 Timuit ergo Elias et surgens abiit, etc. RAB. Sancti viri, sublevante spiritu ad summa rapiuntur: quandiu vero in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. Hinc est quod Elias cum tot virtutibus processisset, Jezabel postmodum quamvis reginam tamen mulierculam fugit: et qui mortuos suscitabat, ventura prævidebat, alia quoque præclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petit, nec accipit.

Isaiah 10:29Transierunt cursim, Gaba sedes nostra; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit. + 10.29 Transierunt cursim. Gaba sedes, etc. Præteritum pro futuro more prophetico.

Zechariah 14:10Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem: et exaltabitur, et habitabit in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portæ prioris, et usque ad portam angulorum, et a turre Hananeel usque ad torcularia regis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 23:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 23:7Ii Regum 23Ii Regum 23:9 →