The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 24 › Ii Regum 24:14

Ii Regum 24:14

Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ. + 24.14 ID., ibid. Artificem et inclusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ. RAB. ex Bed., ibid. Quod supra populo Isræl Philisthiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Isræl, caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam ad repugnandum I Reg. 13., ita nunc Chaldæi satagunt, ut nullus in ea remaneat artifex et inclusor, qui diruta urbis mœnia componere possit vel resarcire RAB. Mali sunt rectores, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiæ usurpant. Matthathia vel Matthanias enim interpretatur munus sive donum: Sedecias justus Dominus. Undecim annis regnavit, quia transgressor legis fuit, quæ significatur denario, numero. Novenarius, qui minus habet denario imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Recte ergo Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciæ obsedit civitatem mense decimo, et decima die mensis: quia mali pastores, cum decalogi mandata, quæ scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione erroris ac vitiorum constructa claudat, vallando civitatem: sicque fames in civitate prævaleat, fames utique verbi Dei cum non expenditur panis doctrinæ populo terræ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he carried away all Jerusalem, and all the princes, and all the mighty men of valour, even ten thousand captives, and all the craftsmen and smiths: none remained, save the poorest sort of the people of the land.

In Context

13Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiæ: et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini.

15Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus: et judices terræ duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem.

Read all of Ii Regum 24

Cross References

2 Kings 24:16Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores: duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.

1 Chronicles 9:1Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.

Nehemiah 1:2Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda: et interrogavi eos de Judæis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem.

Jeremiah 28:4Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus: conteram enim jugum regis Babylonis.

Jeremiah 39:10Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa.

Jeremiah 52:16De pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ vinitores et agricolas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 24:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 24:13Ii Regum 24Ii Regum 24:15 →