The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 25 › Ii Regum 25:14

Ii Regum 25:14

Ollas quoque æreas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa ærea, in quibus ministrabant, tulerunt. + 25.14 Ollas quoque. ID. Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes in suum usum nequissimum verterunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the pots, and the shovels, and the snuffers, and the spoons, and all the vessels of brass wherewith they ministered, took they away.

In Context

13Columnas autem æreas quæ erant in templo Domini, et bases, et mare æreum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs omne in Babylonem. + 25.13 Columnas autem æreas quæ, etc. ID. Et bases intelligimus doctores, qui sonoritate prædicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare æneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum. Hæc quidem omnia Chaldæi spirituales per inertiam magistrorum, et de domo Domini auferre nituntur, et confringere.

15Necnon et thuribula, et phialas: quæ aurea, aurea, et quæ argentea, argentea tulit princeps militiæ, + 25.15 Thuribula et phialas. Cum orationem qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quo lassi refocillari debuerant impediendo subvertunt. ID. Quia tam sensum pretiosum, quam eloquii venustatem, hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere.

Read all of Ii Regum 25

Cross References

Exodus 27:3Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis. + 27.3 Faciesque in usus ejus lebetes. ID., ibid. Vasa altaris diversa, etc., usque ad charitas nunquam exstinguenda flagrabit. Forcipes atque. ID., Ibid. Forcipes sunt prædicatores, etc., usque ad et lucere præcipiunt. Atque fuscinulas, et ignium, etc. ID., ibid. Fuscinulæ, quæ Græce vocantur, etc., usque ad nostræ vero capacitatis mensuram transcendant. Ignium receptacula. Ad hoc deputata sunt, ut per hæc ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum, deferretur; quia doctores tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare thymiamatis deferunt, cum auditores de virtute in virtutem provehunt docendo, et meritis crescentibus, ad altiora et divinæ visionis arcana interiora. Qui etiam ferventia pietate corda proximorum imitantur, receptacula ignium fiunt, quia flammam cœlestis sacrificii, quam in fraternis mentibus conspiciunt, in suis accendere satagunt.

1 Kings 7:40Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini.

1 Kings 7:47Et posuit Salomon omnia vasa: propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris.

2 Chronicles 24:14Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ. + 24.14 Reliquam partem pecuniæ, etc. Videtur contrarium quod legitur in libro Regum: Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi et fuscinulæ IV Reg. 12.. Sed non hic dicitur, quod de eadem pecunia quæ offerebatur a populo in templo Domini ad instaurationem domus Dei facta fuerunt sacra vasa in ministerium templi et ad holocausta, sed de reliqua parte pecuniæ, id est, de ea quæ aliis donationibus collata fuerat. Potuit enim fieri, ut in diversis temporibus pecuniæ oblatæ diversæ facturæ materiam præberent, sicut alia est doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, alia qua perfecti instruuntur ad plenitudinem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 25:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 25:13Ii Regum 25Ii Regum 25:15 →