The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 25 › Ii Regum 25:17

Ii Regum 25:17

Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnæ, omnia ærea: similem et columna secunda habebat ornatum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The height of the one pillar was eighteen cubits, and the chapiter upon it was brass: and the height of the chapiter three cubits; and the wreathen work, and pomegranates upon the chapiter round about, all of brass: and like unto these had the second pillar with wreathen work.

In Context

16id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus æris omnium vasorum.

18Tulit quoque princeps militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores. + 25.18 Tulit quoque. ID. Non solum populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatores captivare satagit, unde in Job de ipso: Escæ ejus electæ sunt Job 33.. ulit Saraiam, qui interpretatur vinctus, sacerdotem primum, cum primum Ecclesiæ ordinem, qui in episcopis est, amore voluptatis terrenæ vitiorum catena constringit. Similiter Sophoniam, qui interpretatur absconditus, sacerdotem secundum, cum secundi ordinis viros, id est presbyteros qui talentum verbi in terra fodientes absconderant in suum dominium subigit. Et tres inani, qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiæ nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt. Eunuchus significat fatuas virgines, quæ vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiæ et misericordiæ in pectore suo habere volebant. Qui frustra super bellatores constituuntur cum arrogantiam non præcaveant. Quinque viros de his qui steterant coram rege Matth. 5., id est, illos qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regi vitiorum semper assistebant. Sopher principem. ID. Interpretatur dissipans vel dividens: significans eos, qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipans, a cœtu fidelium per errorem sequestrant. Et sexaginta viros e vulgo, id est, stultos operatores, qui merito e vulgo, quia divina consilia discere et factis implere neglexerant. Et sexaginta viros. ID. Hos omnes Nabuzardan duxit ad regem Babylonis, et interfecti sunt, quia diabolus prædam quam ab Ecclesia evellit, ad perpetuæ mortis interfectionem perducere ambit: quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum, et amore voluptatum. ID. Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera multiplicia de terra viventium translati in regnum confusionis et erroris abducuntur, etc., usque ad et vultum Conditoris nostri per sæcula contemplari.

Read all of Ii Regum 25

Cross References

Jeremiah 52:21De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat. + 52.21 De columnis, etc. RAB. Quod facturam columnarum describit cum capitellis, et retiaculis atque malis granatis, ostendit, etc., usque ad legat opus nostrum super librum Regum, ubi quid de his sancti Patres senserint, explanatum est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 25:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 25:16Ii Regum 25Ii Regum 25:18 →