The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 25 › Ii Regum 25:18

Ii Regum 25:18

Tulit quoque princeps militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores. + 25.18 Tulit quoque. ID. Non solum populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatores captivare satagit, unde in Job de ipso: Escæ ejus electæ sunt Job 33.. ulit Saraiam, qui interpretatur vinctus, sacerdotem primum, cum primum Ecclesiæ ordinem, qui in episcopis est, amore voluptatis terrenæ vitiorum catena constringit. Similiter Sophoniam, qui interpretatur absconditus, sacerdotem secundum, cum secundi ordinis viros, id est presbyteros qui talentum verbi in terra fodientes absconderant in suum dominium subigit. Et tres inani, qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiæ nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt. Eunuchus significat fatuas virgines, quæ vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiæ et misericordiæ in pectore suo habere volebant. Qui frustra super bellatores constituuntur cum arrogantiam non præcaveant. Quinque viros de his qui steterant coram rege Matth. 5., id est, illos qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regi vitiorum semper assistebant. Sopher principem. ID. Interpretatur dissipans vel dividens: significans eos, qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipans, a cœtu fidelium per errorem sequestrant. Et sexaginta viros e vulgo, id est, stultos operatores, qui merito e vulgo, quia divina consilia discere et factis implere neglexerant. Et sexaginta viros. ID. Hos omnes Nabuzardan duxit ad regem Babylonis, et interfecti sunt, quia diabolus prædam quam ab Ecclesia evellit, ad perpetuæ mortis interfectionem perducere ambit: quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum, et amore voluptatum. ID. Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera multiplicia de terra viventium translati in regnum confusionis et erroris abducuntur, etc., usque ad et vultum Conditoris nostri per sæcula contemplari.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the captain of the guard took Seraiah the chief priest, and Zephaniah the second priest, and the three keepers of the door:

In Context

17Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnæ, omnia ærea: similem et columna secunda habebat ornatum.

19Et de civitate eunuchum unum, qui erat præfectus super bellatores viros: et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terræ: et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate.

Read all of Ii Regum 25

Cross References

1 Chronicles 6:14Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.

Jeremiah 21:1Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ, et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, dicens: + 21.1 Verbum quod, etc. Quando misit. HIER. Notandum quod in prophetis, etc., usque ad de quibus dicitur in sequentibus. Phassur filium, etc. Supra pontifex Phassur sive Phascor qui percussit Jeremiam, patrem habuit Emmer: hic autem Phassur filius est Melchiæ, non est enim idem.

Jeremiah 29:29Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiæ prophetæ.

Zechariah 6:10Sume a transmigratione, ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia: et venies tu in die illa, et intrabis domum Josiæ filii Sophoniæ, qui venerunt de Babylone.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 25:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 25:17Ii Regum 25Ii Regum 25:19 →