Ii Regum 25:27
Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare cœperat, caput Joachin regis Juda de carcere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Et locutus est ei benigne, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone.
Cross References
Genesis 40:20Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. + 40.20 Natalitius Pharaonis. Pharao et Herodes diem nativitatis celebraverunt, quia ex hora nativitatis se reges fuisse putaverunt.
2 Kings 24:15Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus: et judices terræ duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem.
Jeremiah 22:26et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini.
Jeremiah 52:31Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris. + 52.31 Et factum est. ID. Significat admirandam Dei potentiam per bonos et malos æque sua, etc., usque ad correctum misericorditer respexit, et de pœnis liberans quieti restituit et honori.