Ii Regum 25:8
Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem. + 25.8 Mense quinto. RAB. Congruit temporis ordo cum ratione vindictæ. Mense quinto vastata est civitas, quæ Pentateuchum legis servare despexit, et septima die mensis, quia sabbati requiem non custodivit, et contraria præceptis Dei egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione. ID. Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alieni judicii, etc., usque ad sed spinæ magis et tribuli vitiorum excrescant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.
Cross References
2 Kings 25:1Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.
2 Chronicles 36:17Adduxit enim super eos regem Chaldæorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.
Jeremiah 40:1Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem. + 40.1 Sermo qui factus est, etc. Quæritur quomodo hic sermo Domini, etc., usque ad juxta sermonem Domini liberatus est.
Lamentations 4:12Lamed Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem.