Ii Regum 3:1
Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ: regnavitque duodecim annis. + 3.1 RAB. Tres reges contra Moab bellantes, rectores sunt fidelium, qui per Trinitatis fidem contra mundi principem et populum, id est philosophos, hæreticos, schismaticos atque omnes iniquos armis spiritualibus confligunt. Moab interpretatur de patre, illis convenit ad quos Dominus dixit: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Hi adversantur Ecclesiæ, minis, persecutionibus, et dolo: sed per Christum, qui caput est Christianorum, effugantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 22:51Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui: regnavitque Joram filius ejus pro eo.
2 Kings 8:16Anno quinto Joram filii Achab regis Israël, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda.