The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 3 › Ii Regum 3:17

Ii Regum 3:17

Hæc enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiæ vestræ, et jumenta vestra.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For thus saith the LORD, Ye shall not see wind, neither shall ye see rain; yet that valley shall be filled with water, that ye may drink, both ye, and your cattle, and your beasts.

In Context

16Hæc dicit Dominus: Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas. + 3.16 Facite. RAB. Propheta populo siti fatigato per miraculum consuluit, et prophetiæ dicta consilium præbent fidelibus, qualiter spiritali doctrina animum reficiant. ID. Fossam in alveo torrentis facit, qui profunda mysteria in Scripturis quærit. Quæ absque pluvia et vento aqua replentur; quia sæpe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde Joannes dicit: Non necesse habetis ut aliquis vos doceat, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, etc. I Joan. 2.. Unde: Bibent homines et jumenta Joan. 3., id est, doctrinam accipient, ingeniosi et simplices

18Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras. + 3.18 Parumque. ID. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire: quin etiam debent ea aliis prædicare, et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste victoria, ut percutiant omnem civitatem.

Read all of Ii Regum 3

Cross References

Numbers 20:8Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus.

Psalms 84:6Numquid in æternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem? + 84.6 Nunquid in æternum. Prævidet iste hanc pœnam transituram: Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Irasceris. AUG. Ira Dei est omnis pœna quam patitur. Sicut dictum est Adam quando peccavit: Maledicta terra in opere tuo, et in labore et sudore vultus tui vesceris pane tuo. De ira ergo mortales sumus et passibiles, sed innovati in Christo. A generatione. Prima generatio fuit mortalis de ira, erit altera immortalis de misericordia: sed nec hanc misericordiam meremur conversi per nos ad Deum, ipse enim nos convertit. Et inde subdit: Deus convertens, quasi sicut vivificatio est a te, ita et conversio. 1

Isaiah 41:17Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.

Isaiah 48:21Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ. + 48.21 Non sitierunt. ID. De Ægypto venientibus ad litteram, etc., usque ad satiati aqua sapientiæ. Scidit petram. Petra erat Christus. Scinditur in partes sermo divinus, ut quem totum suscipere non possumus, per partes sumamus. Et fluxerunt aquæ. Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis nostræ redemptionis, et aqua baptismi, baptismum et martyrium dedicans nobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 3:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 3:16Ii Regum 3Ii Regum 3:18 →