Ii Regum 3:25
et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 26:18rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. + 26.18 Fodit alio puteos, etc. ISID. ex Greg. Isaac apud alienigenam gentem puteos fodit: in quo monemur ut in hac peregrinatione cogitationum profunda penetremus, et quosque veræ intelligentiæ aqua redeat, inquisitionis manus ad exhaurienda cordis terrena non torpescat. Allophyli insidiantes puteos replent, quia immundi spiritus, cum nos studiose fodere conspiciunt, molestias tentationum cogitationibus ingerunt.
Deuteronomy 20:19Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum.
2 Samuel 8:2Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo. + 8.2 Coæquans. Non enim homines in terra viventes intantum humiliabantur, ut funiculo super extenso terræ apparerent æquales: sed adeo viles et contempti, ut in nullo plus valerent, quam terra quæ nullos homines habet. Funiculum autem pro sorte posuit; quia funiculo solet mensurari, secundum illud: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis Psal. 77.. Significat autem quod tam libere regiones Moabitarum, quibus vellet divideret, quam possessor agros proprios. RAB. Significat autem quia quos voluit potuit occidere, et quibus voluit potuit parcere. Quod autem Moab, qui interpretatur ex patre, et Syriam Damasci et cæteras regiones tributarias fecit, significat quod Christus omnes gentes sub dominatione sua tenet, et premit, et censum bonorum operum exigit. Damascus enim nobilis urbs Phœnicis eodem vocabulo quo et Maseth ancillæ Abrahæ filius dicitur, et interpretatur sanguinis poculum. Syria vero sublimis vel humecta; quæ enim prius humecta libidine sanguinem humanum inexplebiliter sitiebat, nunc mundata baptismo Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat.
2 Chronicles 32:4congregavit plurimam multitudinem, et obturaverunt cunctos fontes, et rivum qui fluebat in medio terræ, dicentes: Ne veniant reges Assyriorum, et inveniant aquarum abundantiam. + 32.4 Obturaverunt cunctos. Contra paganos et hæreticos pugnantes, diligens cautela adhibenda est, et velanda mysteria, unde: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas ante porcos.
Isaiah 16:7Idcirco ululabit Moab ad Moab; universus ululabit: his qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas. + 16.7 Ululabit. Alter ad alterum, omnes scilicet hæreticorum et philosophorum diversitates contra se in tormentis mugient. Super muros. Non ædificatos quadro lapide, sicut templum Dei sunt, in quo sic lapides politi, ut nec malleus auditus sit, nec securis.
Isaiah 37:26Numquid non audisti quæ olim fecerim ei? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud; et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum.