Ii Regum 4:17
Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 1:19Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus. + 1.19 Et recordatus est ejus Dominus. ID. Quia Anna Dominum devote postulavit, concepit et peperit. Sic Ecclesia per naturalem intellectum orans, mysterium incarnationis corde concepit, ore confessionis genuit. Et adoraverunt. ORIG., ubi supra. Non invenitur orare in hoc cantico, etc., usque ad si autem dimiserit, vincit Amalec inimicus Dei
Luke 1:24post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens: + 1.24 Occultabat. AMBR. Occultat quia partus sui erubescit ætatem, etc., usque ad neque enim ea quæ senilem non erubesceret coitum, erubesceret partum.
Hebrews 11:11Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. + 11.11 Quoniam fidelem. Prius risit, etsi ex gaudio, non tamen plena fide: sed post, verbis angeli, in fide solidata est. Riserat etiam Abraham, quando ei promissus est filius, sed risus ille admirationis fuit et gaudii, non dubitationis.