Ii Regum 4:23
Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt calendæ, neque sabbatum. Quæ respondit: Vadam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 10:10Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester. + 10.10 Si quando habebitis epulum. RAB. Nota quia in adversis, etc., usque ad et alibi: Prædica verbum, insta opportune importune, etc. I Tim. 4..
Numbers 28:11In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, + 28.11 In Kalendis. Id est in neomeniis, cum Ecclesia vel quælibet anima soli justitiæ sic propinquat, ut unus spiritus cum eo fiat, et per ipsum innovata veterem hominem abjiciat. ID. Tertia festivitas neomeniæ dies, etc., usque ad innovata jugulat. Vitulos de armento. Potest in duobus vitulis jucunditas boni operis in anima vel in corpore signari: quæ secundum duo Testamenta offertur Domino in duobus præceptis charitatis. Arietem unum. In ariete regimen disciplinæ forte et immobile secundum unitatem fidei catholicæ. Agnos anniculos septem. Simplicitatem et mansuetudinem morum pro cœlesti requie per gratiam septiformis Spiritus.
1 Chronicles 23:31tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.