Ii Regum 4:27
Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Quæ dixit illi: Numquid petivi filium a domino meo? numquid non dixi tibi: Ne illudas me?
Cross References
Genesis 18:17Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum: + 18.17 Num celare potero Abrahæ quæ gessurus sum. Bene Dominus Abrahæ secreta sua committit, quem voluntatis suæ et secretorum fidelem exsecutorem cognovit; de quo ipse carne nasciturus erat in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi II Cor. 2. Promittit quoque Abrahæ non solum præmia, sed obedientiæ filiorum ejus justitiam, et circa eos promissa compleri. Rursumque promittitur Isaac, in gentem magnam futurus, et quod in eo benedicentur omnes gentes terræ. Quibus verbis duo illi promittuntur: gens Judæorum secundum carnem, et omnes gentes per fidem.
2 Samuel 7:3Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est. + 7.3 Omne quod est in corde tuo, vade et fac. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Patet quod prophetiæ spiritus, prophetarum mentes non semper irradiat. Spiritus enim ubi vult spirat Joan. 3.. Hinc Eliseus ait: Dominus celavit a me, et non indicavit mihi IV Reg. 4.. Quod Deus ex dispensatione pietatis disponit: quia dum prophetiæ spiritum dat et subtrahit, prophetantium mentes elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut accipientes spiritum inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetiæ spiritum non habentes cognoscant quod sint de semetipsis. GREG., lib. VII Moral., cap. 17. Mundus in se esse a vitiis debet, etc., usque ad necesse est ut instituere proximorum mentes erubescat.
2 Kings 6:12Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta qui est in Israël, indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo.
Proverbs 14:10Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. + 14.10 Extraneus. Id est reprobus, etc., usque ad unde subditur: Dominus impiorum, etc. Sapiens timet et declinat. Sicut stulti est de sua alacritate confidere, etc., usque ad aut post mortem fortiter pœnas ferat.
Amos 3:7Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
Matthew 20:31Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.