Ii Regum 4:29
Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi: et pones baculum meum super faciem pueri. + 4.29 Et ille. ID. Dum Dominus, etc., usque ad per amoris spiritum puer ad vitam rediit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Quæ dixit illi: Numquid petivi filium a domino meo? numquid non dixi tibi: Ne illudas me?
Cross References
Exodus 4:17Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
Exodus 14:16Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum.
1 Kings 18:46et manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Achab, donec veniret in Jezrahel.
2 Kings 2:14et pallio Eliæ, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisæ: et dixit: Ubi est Deus Eliæ etiam nunc? Percussitque aquas, et divisæ sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.
Luke 10:4Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. + 10.4 Nolite ergo portare sacculum neque peram. Tanta prædicatori debet esse fiducia in Deo, ut præsentis vitæ sumptus etsi non prævideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus prædicet æterna. Neminem per viam salutaveritis. Festinare jubet contendere, ne alicujus obvii confabulatione reflectantur ab injuncto itinere. Nec simpliciter ait: Neminem salutaveritis cum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit, in via, quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendæ devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana.
Acts 19:12ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. + 19.12 Semicinctia RAB. Vestes ex uno latere pendentes, vel zonæ sive vestes nocturnæ, vel genus sudarii, quo Hebræi utuntur in capite.